Caius Suetonius Tranquillus, Vita Divi Augusti 23.49 Latein -

Inhalt Mitte

Hauptinhalt

.

Caius Suetonius Tranquillus, Vita Divi Augusti 23.49

 

» zur deutschen Übersetzung

 

23.
Graves ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accept, Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam paena exitiabilem, tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibu caesis. Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et praesidibus provinciarum propagavit imperium, ut a peritis et assuetis socii continerentur. Vovit et magnos ludos Iovi Optimo Maximo, si res publica in meliorem statum vertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. Adeo denique consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput interdum foribu illideret, vociferans: Quintili Vare, legiones redde! diemque cladis quot annis maestum habuerit a lugubrem.

(...)

49.
Ex militaribus copiis legiones et auxilia provinciatim distribuit (...) ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa (...) Germanorum [manu], quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. (...)


 

Caius Suetonius Tranquillus, Vita Tiberi 17-18

 

» zur deutschen Übersetzung

 

17.
Cui gloriae [sc. l.: Ac perseuerantiae grande pretium tulit, toto Illyrico (...)] amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. Nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset. Quas ob res triumphus ei decretus est multi[que] et magni honores. (...) Triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade Variana; (...)

18.
Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicauit. (...)

 


.

xxnoxx_zaehler

.

xxnoxx_zaehler